Latin
84.1 to 84.4
Girolamo Cardano, De subtilitate 84.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quid mirum cum referant Plinius &Dioscorides Hydromel uetustate transire in uinum. Aristoteles causam saporum aquae in calorem retulit. Terra enim excocta mutat &prębet saporem aquae. Sic etiam oleo perfusi fontes quidam uidentur, ut in Saxonia iuxta nobile Brunonis oppidum. &in Sueuia iuxta Coenobium cui Degere lacus nomen est: &rursus in ualle montis lurassi. Causa est bitumen ualde pingue, nam bitumen oleum con tinere haud dubium est. Itaque cum aqua eluitur oleo aquae innatanti fontem olei praebet. uerum totum ex oleo constare haud credendum est. Quid mirum igitur Alexandri iuxta tabernaculum fontem olei scaturisse, ut Arrianus omnium historicorum maximè uerax refert: aut Romae temporibus Augusti. At non natus est, non contendo, in his nihil refert, quan doquidem ostendimus fieri posse, &quomodo, nam rarò haec eueniunt, &paucis in locis, unde prodigij loco habentur cum euenerint. Alij ad Deum talia referunt. Sunt &acres aquae quasi pinguibus oppositae, ut Golnicij. Eadem est ratio colorum, nam candida ad secundum lapidem à Glauca Misenae oppido: rubea ut in Radera Misenae fluuio iuxta Radeburgum: uiridis in Carpato monte iuxta Neusolam: caerulea ut Blaua inter Feltrium ac Taruisium: nigerrima in Allera fluuio Saxoniae, ubi in Visurgim se exonerat. Causae sunt argillae colores sed tenuioris, nam crassa non haeret aquae, atque ideo neque tingit. Quaedam etiam colorem mutant, ut Nilus cum siccitatibus arescit authore Theophrasto. Quaedam manent incorruptae, ut Tyberis. Refert Strabo Persas ex Eulaeo fluuio prouinciae Susianae aquas deferri iussisse: abest Eulęus à Persepoli Persidis regia M. passuum haud minus quàm quingentis: erat autem ut ipse Strabo refert aqua Eulęi alijs leuior drachma, idest Attici acetabuli men sura, id autem est iuxta Plinij doctrinam XV. parte. Tantum fuit illis diligentiae ad uitam tuendam, nam proxima ad uitam aeri res est aqua. Neque mirum est si Artaxerses Longimanus tamdiu uixit. Aeris enim &aquae salubritatem mirum in modum deligebant diligenter.