Latin
DIBER IERINVM
Girolamo Cardano, De subtilitate 90
Unproofread scanNot analysed yet
Sic igitur cum CD sit maior FG, ut palàm est ex quarta sexti elementorum Euclidis, erit ut BC possit augeri tantum, ut BD &MC, quae semper aequales manent, sint minores in comparatione distantiae data minima quantitate: igitur tunc ex tertio supposito latente differentia F B &GC, ut aequidistantes habebuntur. Hanc conatus est Vitellio ostendere, quam non declarauit, multisque tandem erroribus admissis quod falsum est ostendere conatus est, scilicet quòd BL esset minor FH, hoc autem falsum est: est enim ut demonstraui aequalis, &ex hac aequalitate minorem habet rationem ad BC ipsa BL, quàm FH ad FG, &hoc sufficit ad propositum demonstrandum. Cum igitur Sol aut Luna aut astrum aliud umbram faciat fermè aequalem in terra rei quae uidetur, aut ligno quod radijs illius opponitur, seu ex uno puncto radij procedant, seu ex toto corpore permutata hac demonstratione, constat altitudinis ad FG proportionem esse incomparabilem. Cum hoc igitur contingat etiam in turribus &montibus maximis, ut lineae FB &GC sint aequidistantes necesse est, quare altitudo A astri maxima, maximum igitur etiam astrum quod tam procul sub illa magnitudine quam uidemus cernitur. Est autem deducta ratione ex umbra terrae in deliquijs Solis dimetiens ex his partibus quibus terrae dimetiens est duo, undecim, quare cum terrae dimetiens sit bis quinque M. passuum, erit Solis dimetiens undecies quinque millia passuum: idest passus millies quinquaginta quinque millia. Solis autem corpus ad terram proportio, quae centum sexaginta sex &tres ex octo partibus ad unum, ambitus maioris circuli M. passuum elxxiij. mil lia, insuperque ccl. terrae dimetiens ad Lunae dimetientem quae est xvij ad V ratio: itaque terrae corpus Lunae corpus continet fermè trigesies nouies, ac insuper duas tertias, Lunae dimetiens passuum millia MM. D. cccexli, ambitus maioris circuli passuum millia viiij M. &insuper celxiiij. Sed cur sola haec uarias suscipit figuras, reliqua astra omnia perpetuò rotunda sunt? Luna figuram ob id mutat, quòd opaca est, &lumen quod habet proprium, lumine Solis adeò est imbecillius, ut qua parte à Sole non illuminatur lateat, &pars illa deesse uideatur. Igitur si astra omnia reliqua rotunda sunt, hoc ideò ccontingit, quia uel lumen proprium adeò clarum est ut Solis lumen sed imbecillius: uel quia undequaque peruia sunt. Ergo astra plurimum ut dixi à nobis distant comprehensa ratione, sed quia distantia sensum latet, parua ob id existimantur. Turrium uerò distantia cum comprehendatur, &memoria etiam magnitudinem teneamus: cum etiam angulus maior sit quàm astrorum, turres astris maiores iudicamus. ob id turres si ab imo uideamus latiores apparebunt, quàm si solam liceat supremam partem inspicere, quòd dum radicem uidemus, uideamus etiam distantiam. Sed quomodo coeli hi iuncti sunt?