Latin
DIBER IERINVM
Girolamo Cardano, De subtilitate 91
Unproofread scanNot analysed yet
nam si una est superficies caua superioris, &conuexa inferioris, quomodo in diuersas partes superius &inferius coelum moueri poterunt? S duae sunt, indiuisibile ab indiuisibili tangitur. Sed duas esse necesse, non tamen quantitatem constituunt, hoc autem sufficit Aristoteli, ne continuum ex non continuis componatur. Iam uerò illud maximè mirum astris quae tam procul absunt, maria &terras quae coram oculis iacent innotescere omitto, quòd antiqui qui illis ducibus sulcarent maria, illud magis admiratione dignum, quòd tempestate acti in incognitas maris aut terrae partes astrorum auxilio ubi sint agnoscere queant. Postulauit hoc à nobis lohan. Baptista de ponte Vigo. Ratio sic constat: Sereno iam facto coelo Solis de die, aut alterius planetae de nocte, collige altitudinem cum planisphęrio aut armillis dum astrum meridiat, &ab hac detrahe declara tionem loci Solis, si Sol fuerit ab initio Arietis ad initium Librae, adde declarationem loci Solis, si fuerit ab initio librae ad arietis initium, &quod fit detrahe ex 90, &habebis latitudinem loci, quam &qui Indiam nuper colunt norunt inuenire, sed pro longitudine cum altitudine Solis aut alterius stellae cognitae habita latitudine per planisphaerium, horam diei inuenies. Inde per armillas cum loci latitudine locum Lunae qualis uidetur quaeres: cui addes aut detrahes quantum est differentiae ex aspectus diuer sitate, &habebis uerum locum Lunae ea hora, iuxta quam ex tabulis Alphonsi habebis locum Lunae &motum secundum singulos dies praesentes: differentiam ergo locorum Lunae instrumento &tabulis inuentorum considera, &cum ea diuide motum diei exibunt horae &minuta differentiae: pro singulis igitur horis partes 15, pro singulis minutis quartam partis unius assume, quas addes distantiae à Fortunatis loci tabularum Alphonsi, si locus Lunae instrumento inuentus posterior fuerit, idest magis ab initio arietis disteterit loco inuento per tabulas aut minues ab eodem ubi locus tabularum partes &minuta eo qui per instrumentum inuentus est plura obtineat, &quod relinquitur aut cogitur est longitudo à For tunatis loci incogniti, quam in sphaera regionum simul cum latitudine quęres noscesque ubi locorum sis, quibusque uentis in patriam regredi lice at, quod cum ignorent qui historiam Indicarum rerum scribunt latitudine apposita longitudines locorum omittunt. Iam uerò an unus sit mundus an plures? an infiniti? an infinitus unus? &an aliquid extra ipsum? &an aeternum uel genitum? dictum est in libris de aeternitatis archanis: nunc uerò de luce &lumine quae ab astris profluunt dicemus. Liber Astra omnia habere lumen &umbram. Lacteae uiae causa. Cur radij refl xi uideantur &calorem augeant. Ignis cur ex co uis speculis ac cendatur, et ni in alba materia. Ignis cur sphaerulis crystallinis in sole positis accendatur. Sol quomod caleficiat. ABENT omnia sydera Lumen, motum, ac magnitudinem propriam, &ut lumen minus à maiore tegitur, sic dumbra sub umbra latet.