Latin
Cap. IX
Girolamo Cardano, Libelli quinque 1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur Iupiter fuerit in Ariete, &Sol in Cancro, in eisdem partibus, erit natus ditissimus, nam Sol Iouem recipit &Iuperiter Solem, &hoc erit ex principibus, uel publico exercitio. Cum uero Iupiter fuerit in Ariete, &Sol in Sagittario, in aequis partibus, hoc idem accidet, &similiter, cum Sol fuerit in Sagittario, &Iupiter in Leone, eodem modo, &cum Iupiter in Libra, &Saturnus in Cancro. Est igitur prima uis mutui dominij. Secunda, ut significator aspicientem planetam recipiat, absque casu illius. Tertia, ut cadat qui recipitur à significatore, &illum respiciat, ut si (ut diximus) Iupiter sit in Libra &Saturnus in Cancro. Secundus modus est ut Luna copuletur fixae, cuius uis non sit aliena à loue, &Ioui ipsi congrediatur, uel ad ipsum lumen deferant. Tertius est, ut caput Ioui aut significatori iungatur. Ad reliqua mediocria locus Iouis &fitus quandoque sufficiunt. De gloria &honore nati post obitum Cap. XI. Onfidera fixas in cardinibus, in loco Solis &Lunae, &aliorum Planetarum, quae autem longissime extendunt gloriam, sunt quae cum Sole, &quae in quarta, nam ille gloriam nominis inter uiuos claritate splendoris efficiunt: hae monumentis operum &literarum. Coeli medium a Sole secundum possidet locum cum Luna, Saturnus post imum coeli. Iupiter famam ex diuitijs, ut Gorgiae Leon tino, uel ex iustitia, ut Aristidi, uel ex probitate, ut Socrati. Sol ὀρπ e DE IVDICIIS GENITVRARVM. ex potentia, magistratu, honoribus gestis. Luna ex bona fortuna. Saturnus ex industria, laboribusue. Mars ex gestis fortibus.