Latin
65.5 to 65.6
Girolamo Cardano, Libelli quinque 65.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Et si dispositor sit in aliqua dictarum domorum, &tam ipse quàm ascendens sine aspectu, accipiemus significatorem ipsum dominum quatuor locorum. Sed si dispositor sit extra illas quinque domos, accipiemus ascendens. Cumque uitae significator dominus fuerit loci aspicientis planetae, tunc hoc erit optimum, &longe melius, quàm si dominus loci significatoris, ipsum significatorem aspiciat. De diuitijs nati. Cap. X. Aturnus, significat haereditates &labores. Iupiter, diuitias omnes. Mars, quae mala parantur uia, &laboribus, cum industria, unde artes operarias. Sol, principum dona. Venus, dotes &meretricios quae stus, &amicorum dona. Mercurius, quae ex industria artium itized by Google Dic artium &mercatura proueniunt, differt à Marte, quia ille significat artis labores. Luna, quae ex negotijs proueniunt, &quae ex aquis, &quae ex planetis, quibus commiscetur, &quae causa etiam uxorum, &in hoc cum Venere conuenit, &proprie quae ex uitae genere, idest propria exercitatione nati proueniunt. Cumque apparet significatio, sine qua non possunt esse diuitiae, ut regnum, &magistratus, &sacerdotium, tunc praedices illas ut cum luminaria fixis fortunatis compulantur.