Latin
102.5 to 102.7
Girolamo Cardano, Libelli quinque 102.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Alij autem iuncti non erunt, quo ad tempora, sed solum quo ad uires, quamuis in eadem sint parte, ut cum in oriente fuerint in signis longarum, aut in occidente, in signis breuium ascensionum. In quibusdam autem, ut dictum est, locus, in alijs centrum planetae, in alijs corpus etiam, lumen autem praeparat &initium praebet effectus successuri. In omni igitur coniunctione planetarum, quae est in eadem parte, &secundum eadem tempora, magnos &egregios &frequentes effe ctus in illius uita iuxta hominis conditionem, expectare oportet. Si uero corpore iuncti in eadem parte fuerint, &non secundum eadem tempora, magnus uir erit, sed non adeo egregios actus perficiet. At si tempora concordent, non sint autem in eadem parte, magna assequatur, sed ipse non adeo egregius erit. Multum autem iuuat, si directiones in eandem reuolutionem inciderint. Quae autem de planetis dicta sunt, eodem modo uera erunt, si uel cum fixis, aut cum nodis, uel in coeli corde, uel in parte Horoscopi, uel coniunctionis fuerint, eo minora tamen, atque obscuriora, quanto haec uires planetis inferiores habent. cc ij. HieroTERO CARDANI MEDICI MEDIOLAnensis Libellus Quintus, De exemplis centum geniturarum. EC temere, aut leui ex causa, harum geniturarum ullam subiungimus, cum unaquaeque aliquid admiratione dignum habuerit.