Latin
Caput XIIII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 103
Unproofread scanNot analysed yet
In eis tamen, quae priuatorum sunt hominum, non erit difficile, tum uniuersam illo rum uitam describere, tum etiam quòd uera scripserimus persuadere. In Principum dispositionibus exponendis, longe magis arduum negocium erit disserendi, maximum uero persuadendi: tum quia Principes, ex regnorum significatoribus, maximam suae fortunae uicissitudinem habent, qui nullum proprie illorum geniturae testimonium exhibent: tum etiam quòd maledicere uiuentibus eis sine periculo, laudare sine adulationis suspicione, non possimus: nec si omnino hae malis &infortunijs uacent, facile quisquam credat. Quidam uero Principum corpora, animumque in totum à coelestibus causis absoluunt, quemad modum Firmicus. Licuit sanè his, qui etiam deos ipsos appellauêre, ob uanam superstitionem: nobis autem, qui ueram colimus pietatem, quique nihil in astris superstitiosum, sed tanquam naturales causas obseruamus, minime licet. Sed ut calore, frigore, doloribus omnes homines sine discrimine uexantur: sic non negamus Principum corpora animosque mutari uiolenter, &leniter d hbonum malumque deflecti. Sequitur figura exempli primi geniturarum. 2 Ve ο *c 8 S. S 1304. Die Lunae 20, Mensis Iulij, hora 7. mi. 40. ante meridiem, Aritij. Cor coeli. 13V. Francisci Petrarchae. Latitudines Planetarum. Mer. A. Venus Saturnus 2 12 Sep. D. Sep. A. 1 3 Sep. D. Mercurius Iupiter Sep. A. Mars o 11 Sep. A. Luna Cum loue stellae paruae, naturae Saturni &Veneris.