Latin
107.1 to 107.4
Girolamo Cardano, Libelli quinque 107.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DE GENITVRIS. primam rapuit. Significabat autem occasionem uictus, Mercurius in secunda, in domo propria. Luna in quinta, filios promittebat, Saturnus malos. Illud uero non parum animaduertere conuenit, quod in hac &prima &sequente genitura uidere licet, Martem in cancro, in duodecima, aliquam cum docttina &eruditione habere significationem, inimicosque debilitare. Sunt autem uirorum eruditorum signa 4, Taurus, Cancer, Leo, &Aquarius: rarò autem aliud ascen dit signum, etsi regula in Trapezuntio exceptionem patiatur. IIII. 1445. die 16 Iulij, hora 8. mi. 41. ante meridiem. Cor coeli, 18X. Facij Cardani. Saturnus cum pede boreali cancri, naturae Saturni Mercurijque, magnitudinis quintae. Iupiter cum stella extra formam cancri, naturae Saturni &Mercurij, magnitudinis quartae. Mars cum stella, magnit. 4. naturae Mercurij, parum Veneris. Sol cum asino magnitudinis quartae, naturae Martis &Solis. Venus cum eadem, cum qua Saturnus. Ascendens cum Apolline, naturae Mercurij, magni: secundae. Coascendit etiam Orionis cingulus, naturae Saturni &Iouis, quo nihil ualidius. Cor coeli cum uentre piscis, quartae magnitudinis, naturae Mercurij &Iouis. Imum coeli cum facie uirginis, magnitudinis quintae, naturae Mercurij, parum Martis. Sed nec praesens genitura pauca habet praecipua. Primum est, aetatis longitudo, quam ostendit Sol in ascendente, in leone, &cum loue. Venus etiam &Saturnus in ascendente, augent robur uitae, plurimos tamen praestat malos affectus. Vixit igitur annis 79 completis. Secundum est, immensus studendi amor: nihil enim aliud faciebat. Dat hoc cingulus Orionis coascendens, &Saturnus addit patientiam &labores. Apollo dat ingenium, &similiter cingulus Orionis, sed pigrum: insignem tamen memoriam. Et ita fuit iuris utriusque doctor, Medicus &Mathematicus. Tertium fuit, occultarum doctrinarum notitia. Necromantiae peritia tanta, ut omnes aetatis nostrae superauerit. Humidissimo cerebro. Praestat hoc Saturnus in ascendente, &Luna in sexta, in sagittario, in trino Mercurij. Publice credebatur spiritum familiarem habere, quod &ipse fatebatur ingenue. Quartum est, quòd amisit omnes dentes in 58 anno, deinde ui xit 21 annis sine ullo dente. Et fuit debilis uisus, quia Solem infortunabat asinus cum eo existens, &Luna erat in sexta in uia E qa lactea: quare oculi ambo erant uitiati, &erant alhi &parui, &ingenium aliqualiter etiam turbidum.