Latin
107.5 to 107.7
Girolamo Cardano, Libelli quinque 107.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Saturnus autem cadens in cancro, in signo humido combustus, abstulit dentes: &forte stellula existens cum Saturno, addidit malitiam. Quintum est. quòd bis bibit uenenum, quod nescio an unquam cuiquam hoc contigerit. Hoc significat Saturnus infortunatus, cum Venere sub Solis radijs: nam Sol uitae dator erat, &Venus in hac genitura est infortunata, quia sub radijs Solis iungitur infortunae infortunatae, primum habuit annorum 23, secundum anno 50: &primum fuit Arsenicum sublimatum, &secundum erat uenenum terminatum. Et cum eo alij sumpserunt, qui perie runt, &ipse euasit: remansit autem tremor cordis, qui durauit 56 annis. &hoc uidetur contra Galeni experimentum cum uixerit ualde senex, sed non est. Sextum est, quod fuit uir integritate incomparabili, alter quidem Cato, liber in dicendo, iustissimus osor uitiorum: &hoc est, quia Luna erat in domo Iouis, in trino Mercurij existentis in domo Solis, &Luna erat domina ascendentis, &lupiter cum Sole in propria domo &prima. Septimum, quod erat timidus &aggrestis, neglector rerum, minime amator suorum, sed quasi uir omnino rigidus. Praestat hoc Saturnus combustus in ascendente. dd iij . οα. γν ταὰν βαραῦ 2τ τ τ(γχλλ 1495. die tertia Iunij, ho. 12. horologij. δας