Latin
Caput IIII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput IIII. Onuerte dorsum ad stellam polarem zodiaci, &ima rinaberis circulum diuidentem totum coelum, distantem à praedicto polo per medietatem coeli uisibilis: &hic est zodiacus, qui est plenus stellis, &in semper ferè uidetur aliquis Planeta, &est obliquus ad aspectum, &non est pars coeli copiosior stellis quàm zo diacus. Deinde imaginaberis lineam ductam à polo zodiaci, per polum mundi, diuidentem totum coelum per aequalia, &considera, quòd uel initium cancri est super terram, aut initium capri corni, &hoc necessario, cum sint puncta opposita. Si igitur supra terram est cancri initium, erit etiam medietas coluri, quae est per initium cancri supra terram: &si initium capricorni, erit etiam reliqua medietas coluri, quae est per capricornum. Hoc au tem faciliter cognoscitur, scita hora nocturna (ut infra declarabo) aut ascendente. Si igitur sit medietas, quae est per initium cancri, uidebis ab orientali parte ipsius coluri, primo capita geminorum magis septentrionalia, deinde procedendo uersus meridiem ab eadem par te minorem canem siue procion, deinde caniculam, quae est splendidior canis maioris, nam haec est meridionalior. Ab occidentali autem parte coluri, uersus septentrionem, appa ret primo dexter humerus aurigae: deinde Orion à capite ad podes, quasi ęquidistans coluro, ita ut caput sit uersus septentrionem, &pedes uersus austrum. Vitimo, sex stellae glomeratae, è quibus duae sunt magnitudinis secundae, ualde australes, &sunt in naui. Ab orientali autem parte coluri, qui est per capricornum, pri mo in parte boreali ualde propinqua coluro, apparet uultur cadens stella. Deinde magis distans, &meridionalis est stella, quae ccitur uultur uolans. Vitimo, stella magnitudinis secundae in ge sagittarij, ualde meridionalis, &propter hoc parum manens lra terram. Wb occidentali autem parte huius coluri, non est aliqua stella insignis magnitudinis. De imaginibus coelestibus, &earum nominibus diuersis. Cap. V. Vrsa maior. Vrsa minor. Draco. ti. Cepheus. Bootes, siue Lanceator, siue uociferans, in quo arcturus. Corona borealis. Hercules, uel incuruatus, uel qui est in genibus, uel saltator. Lira, uel uultur cadens, uel cygnus. Auis, uel gallina. Cassiopea. Perseus, uel deferens caput Algol, in quo caput Algol. 12 Auriga, uel agitator, uel alhaiot, in quo capra uel hircus, &Ophiulcus, uel serpentarius. (hoedi. Serpens, uel alangue. Sagitta, uel alhance. Aquila. Delphin. Equus prior, uel praecisio. Pegasus, uel equus alatus, uel equus posterior. Andromeda. Triangulus, uel delta, à Ptolomaeo. Aries. 23 Taurus, in quo suculae, uel hiades, &uergiliae, uel pleiades. Gemini. Cancer, in quo asini, &praesepe. Leo. Virgo. Librae. Scorpio. Sagittarius. Capricornus. Aquarius. Pisces. Coetus. Orion, uel sublimatus. Amnis, uel Eridanus Lepus. Canis, uel Alhabor, in quo canicula. Praecanis, siue canis minor, siue Progion. Argus, siue nauis. Hidra. Patera, uel uas. Coruus. Centaurus. Fera, uel lupus. Turribulum uel lar. Corona australis. Piscis australis. Dized by Google Dig