Latin
Caput 11
Girolamo Cardano, Libelli quinque 11
Unproofread scanNot analysed yet
Per primam igitur quadrilateri uersus Septentrionem, &superiorem duarum ursae minoris, imaginetur linea recta usque ad draconem, quae terminabitur ad duas stellas in eo existentes, se eantangentes, &ut dictum est, uix uisibiles: &hae sunt uerè po lus zodiaci, ab eo distantes tantum grad. 2. min. 30. nec ab eo re cedent unquam, aut ei appropinquabunt. Ex hac igitur figura constat, quòd polus zodiaci parum plus distat per rectam lineam è borealiore sequentium, quàm polaris mundi ab australiore sequentium. Et nota, quòd etiam pes cephei, est in una linea recta cum po lari stella, &australiore antecedentium quadrilateri, ut uides. De cognitione zodiaci &coluri solstitialis.