Latin
XXXIIII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 140
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur Mars esset eleuatus supra Saturnum, significatur mors per ignem, &eò magis, quòd uterque illorum respicit ascendens. Est autem Saturnus dominus primus geniturae, quia trigoni &exaltationis, Venerem Saturnus manifeste damnat: hoc totum tamen non decerneret omnino mortem, nisi quia deest uitae largitor, nam solus Mars est supra terram, &Iupiter cum Mercurio est combustus. Et Sol inimicus ascendenti ipsum damnat. Cum igitur Venus peruenit ad Mercurium, &Luna ad Solem in annis 14. completis, &erat cum Mercurio stella corporaliter de natura Solis &Martis, &in reuolutione Mars fuit in loco Saturni opposito sui, &Saturnus in angulo quartae in oppossto Veneris cum cauda existentis, &Luna in par. 29. mi. 36. aquarij, in quadrato Veneris &Saturni, &Venus cadebat in scorpione, omnes in infortunarum terminis. Ideo conuenit, ut eo anno ictus fulmine protinus interiret: &in hoc animaduerte, quòd Venus Saturnum oppugnat in reuolutione, econtra in genitura. Fuit etiam hoc in Veneris Alfridaria planetae debilioris in tota genitura. Baptistae Bergomensis.