Latin
XXXIIII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 141
Unproofread scanNot analysed yet
Nimaduerte, quòd in genituris, in quibus nondum mihi Aexploratus erat error loci Saturni &Martis, quod eas olim sic statuissem, emendatum non inuenies, tum magis propter celeritatem, &quia res non magni momenti est, ubi non intercipiatur Planeta. Hic igitur daemoniacus erat, nam parentes primo eius insania laborabant, &Iupiter ex gradu fermè erat in Satur ni opposito, &utrunque luminare cadebat ab angulo, &Luna plena luminibus opposita Marti, &sub terra. Conuenit igitur ut haberet daemonium furiosum, &quia Mercurius fuit in ascendente in sextili Veneris, &cum spica uirginis, praedicebat sutura, reuelabat abscondita, &in eo genere erat gratus hominibus. Cum uero peruenisset ad annum decimumquartum, mortuus est ex reuolutione, quia non erat ei dispositor uitae, praeter Mercurium, &in directione, latet me causa mortis eius, seu quòd oporteat diligentius considerare, seu quòd iam fit ex occulto mihi prin cipio, seu quòd ascendentis hora paululum euariet.