Latin
164.5 to 164.7
Girolamo Cardano, Libelli quinque 164.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et ita fuit captus, ut hereticus, ob caudam in ascendente, &mansit plusquam per annum in carceribus, inde exiuit, quia Mars flectitur à sextili Lunae &Veneris, &non aderat aspectus malus, &ipse erat doctor, &magni nominis, &ita oportet, ut in his consideret astrologus, quae dicta sunt in capitulo tertij libri de hac re, &hoc accidit, cum ascendens peruenit ad quadratum Iouis: &mortuus est, cum peruenit ad sextilem Saturni, qui erat hostis ascendentis. Et quia Saturnus respexit ascendens de quadrato, non potuit esse pulcher, nec bonus omnino, nisi quia utrumque mitigatur à trino Iouis. Et quia Saturnus respexit Solem sextili aspectu, indicat, quòd haberet etiam fundos, &honores, &dignitates, &in quibusdam rebus perseuerantiam, &quòd futurus esset illustris mundo. Et quia Sol est in quadrato louis, significat potestatem aliquam, &ideo fuit luris consultus, &cum magistratu. Et quia caput fuit in occidente, significat mortem ex genere strangulationis aut ueneni. Et quia Mars fuit cum dextro humero Orionis, significauit, quia erant de natura Martis &Mercurij, quod faceret quaedam sua manu, sicut faber, &quod esset industrius &magni ingenij in hoc. Et quia Mars erat potens, &respiciens Venerem, &Mercurium, significat, quòd esset incontinens circa mulieres &quia Saturnus erat in angulo, significauit labores, &Mars etiam malos mores. Et quia cor coeli fuit 24 pars Tauri, &radij Lunae, &Veneris, dominantium ante illud, significat quod uis, &initium suae potentiae esset à mulieribus. Et quia Luna erat in octaua in ariete, significabat, quòd delectaretur animalibus quadrupedibus, plusquam deceret.