Latin
165
Girolamo Cardano, Libelli quinque 165
Unproofread scanNot analysed yet
LXVIII. 1501. die 27 Augusti, ho. 6. minu. 27. post meridiem. Cor coeli, 2249. Viri uariae fortunae. ret. Via Luna est in quadrato Martis in duodecima, habebitur pro Cinsano, &sic perseuerauit usque nunc opratio haec. Quia Venus ascendentis est domina, in quadrato Saturni, significat morbum inseperabilem, ex genere Phtisis &hecticae: &sic fuit deploratus ter aut quater, &fuit empicus, &quia Mars respicit Mercurium foelicitur ex parte utriusque, uel saltem Mercurij, significat ingenium acutum. Et quia lupiter est in secunda, significat diuitias, &sanitatem tandem, &quia Sol est in septima, per angulum &lineam, significat dignitatem, factus est medicus principis. Igitur &nunc est, tum magis auget fortunam Lunae cum loue sextilis, &Mars in tertia in trino Mercurij, significat itinera, in quibus ditabitur. LXIX. bySV. 1480. die ultimo Decemb. hora 10, post meridiem. Cor coeli 2311. Gabrielis de Aratoribus.