Latin
LXXVII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 171
Unproofread scanNot analysed yet
LXXVII. 1514. die 26 Octobris, hora 8. mi. 26. à meridie. Cor coeli, 15 ). Marci Antonij Maioragij. Ocus ascendentis, aspectusque Saturni ac Solis, studiosum faciunt. Satur Enus combustus in aqueo signo, humore calido elidit omnes dentes. Mercurius in trino Lunae, cum cauda existentis, ingenium acutum, memoriam quam uocant reminiscentiam, &admirabilem praestat rationem, itaque Latine Graeceque apprime eruditus, iam prima iuuenta utramque linguam Mediolani publice professus est profiteturque, multa etiam quae uidi conscripsit, sed duo tantum edita uolumi na, uir certe mirabilis. Mars &Sol mutuo se trigona radiatione, ac ascendens, aspicientes illustrem reddenthominem fama, nam trigonum aqueum possident. Mars defert radios Solis ad louem, unde etiam dignitates habebit &sacerdotia, tum multos hostes occultos, erit mutabilis opinionis &inconstans, ueneno morietur, aut dilaceratione ab hominibus, quia cauda est cum Luna in octaua, &erit mors eius ambigua apud multos, quoniam de causa dubitabunt. Saturnus enim sub radijs Solis est, erit audax, diuitias congregabit, rursusque disperdet, plurima itinera &longa suscipiet, &extra patriam morabitur. ized by Googl Digit