Latin
LXXVII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 172
Unproofread scanNot analysed yet
LXXVIII. 1489. die 17 Aprilis, hora occasus Solis. Cor coeli, 15 81. bs/ Vrbani Landriani. Vlc primo fuit (ut uocant) frater, idest Monachus: post explorator in Gallorum castris: post praefectus sacerdotibus (oeconomum uocant) magna est authoritas, post cecidit à dignitate, inde accusatus, captus, in cauea po situs: &pro spectaculo ac ludibrio populo expositus, lingua lignis constricta, demum post nouem aut decem menses euasit, exilio damnatus. Haec omnia facit Mars in sublimi positus, ascendens ad absidem, in signo fixo, cum asino, de na tura Martis &Solis, in quadrato Solis &ascendentis &trino Lunae. Iupiterque in quadrato Saturni cum capite existentis, significat omnino periculum uiolentae mortis, sed quia sunt subterra, non est adeo euidens, trinus louis &Lunae dat dignitates, sed lupiter cadit. Ascendebant stellae in horoscopo naturae Martis &Mercurij, &radij Martis ibi, &supra Lunam, ideo maledicentissimum mortalium effecerunt, &si quis recte consideret, haec figura non habet nisi uiolentiam, &malos aspectus erraticarum. LXXIX. κκ4. 1470. die 20 Maij in meridie. Cor coeli 8. II. Petri Bembi Cardinalis.