Latin
LXXVII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 177
Unproofread scanNot analysed yet
erraticas primo supra terram, &Iouem in coeli corde ad unguem. Et humilitas natalium non admodum ex genitura cognoscitur, secundum nostra praecepta. Indicat tamen eam Solis constitutio, cadentis omni modo, &cum cauda. Et eadem cauda obstat, ne insignis alioqui figura, magistratus &potestatem decernat. Sol enim uitalem significat facultatem, honores, ac potentiam, &patrem, quae omnia infirma reddit illius in eo statu constitutio. Ergo scientiam theologiae, &Mathematicarum, &linguarum Latinae, Graecae, ac Hebi aicae, praestant Mercurius cum capite serpentarij, quod naturam refert illi similem, stellula quoque clara de natura Saturni ex signifero, patientiam addit. Et hoc confirmat locus, qui sub loue est, Ioue potenti existente. Etenim Iupiter tria per se concedit, ut saepius dictum est, Diuitias, cum potens fuerit, &in radijs foelicium syderum, ut cum in sexta in Piscibus, uel Leone. Potentiam quae ad religionem pertinet, cum in nono uel tertio loco fuerit. Scientiam, cum iuxta apicem, ut in coeli medio, &in horoscopo, in Tauro uel Capricorno. Quare cum in coeli corde sit, &in nono loco, &in Lunae aspectu ac Mar tis, diuitias religionis causa, &scientiam linguarum decernit. Auget disciplinas uultur uolans. Dictum est enim, Stellae, quae in eadem parte sunt, sed non coascendunt, naturam quidem largiuntur, sed non fortunam. Est uero &alter aphorismus, Cum Iupiter ceciderit, &dominus loci ualidus extiterit, natus quidem pauper ab initio existens successu temporis ditabitur, est enim Mars loci dominus, in domo sua, in angulo, louem sextili aspectu respiciens. Hic etiam adnotanda est praecipua reflexio, translatioque radiorum, Iouis, Veneris, Lunaeque ad Martem, ut omnia quadam in uiolentia constituta esse uideantur. Omnia autem mitigat translatio luminis manifesta. Venus enim &Iupiter, lumen Marti ualidiori deferunt, nam Mars &in angulo est, &in proprio loco, huius autem lumen uicissim transfert Luna ad Iouem loci Lunae dominum, quamobrem necesse est, ut inter suos tacitam quandam potentiam obtineat. Scriptum est enim à nobis, cum natura molitur magni aliquid ad potentiam, significatorem in linea cordis coeli collocat, si ad eruditionem, in linea horizontis, si uero ad contentionem in septimo loco. Habet autem cor coeli, &septimus locus, planetam proprium, ille dignitatis, atque hic contentionum. Cumque hic ascendenti sit hostis, non pau cis insidijs, mendacijs, &calumnijs, non occulta etiam ui, per totam uitam expetetur ab inimicis, sed frustra. detectae enim insidiae iniuriae &calumniae, inimicis in dedecus, detrimentum, &perni ciem, propter Martem, uergunt, ipsi uero, propter ascendens for te, &Lunam, Venerem atque Iouem, ad gratiam &gloriam conferunt. Item, cum Luna louem mutua receptione radiauerit, affluentem praestat bonis uitam, ac diuturnos successus. Vocaturque fortuna sua, hominis priuilegium.