Latin
LXXVII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 178
Unproofread scanNot analysed yet
At uero Iupiter in coeli car dine, &Venus, &Luna, ascendens respicientes, faciunt splendidum, liberalem, mansuetum, eloquio praestantissimum, blandum, atque comem, gratijsque ornatum. Cumque Luna sit uitae significatrix, &ascendens, mutuisque sese foueant aspectibus, ascendente &Luna ualidissimis existentibus non est possibile, ut moriatur iuxta nostra praecepta, nisi altero significatorm excusso, atque tunc superueniet morbus familiaris, aut assiduus, quales lithiasis, podagra, &mala habitudo. Scriptum est enim: Cum Saturnus in sexto aut duodecimo loco fuerit, aut carceres, aut morbum perpetuum denunciat. Morbum quidem, cum minime affecerit Lunam, aut ascendentis dominum, fueritque in locis mollibus, ut in Tauro, in gaudio Lunae, quae in illius exaltatur initio. Et ala Pegasi, prope Saturnum, ut â nobis dictum est in Aphorismis, insignem facit memoriam. Venus autem in signo humano, atque in decano, Musices peritum, ac propter radios Martis, instrumentis musicis delectatum Mars enim, ad instrumenta iuuat. Luna in undecimo loco in piscibus, &lupiter in coeli corde, &Venus in decima, dant filios &filsas. Sed genera liter foeliciores erunt filiae, quia Iupiter cadit in capricorno, &do mini loci eius, sunt in signis foemininis, &Venus &Luna, loue sunt robustiores. Mercurius in octauo loco, facit turbidum inge nium, attamen acutum. Martis genus erit ex humida causa, &in pectore, quia oppositum Solis, &trigonus Martis, sunt in can cro, &septimus locus, &Luna in humidis signis, &quia Mars est in septima, non erit sine sanguinis mentione, ut in morbo late rali. Concordia in nostra genitura, est propter ascendentis propinquitatem, &quia Saturnus illi est, ubi mihi lupiter &Luna in eodem signo, &Iupiter in corde coeli. XCIII. obije &xo d τeδεες zχ QugeΓῶς ᾶς 1514. die 30 Decembris, hora 17. mi. 45. post meridiem. Cor coeli, 182. Andreae Vessalij. le in dissectione corporum admirabilis, antiquisque merito comparandus. Topus prima inuenta scripsit, sanè adeò egregium, ut negotium penè totum absoluerit, celebris in uita, iam nunc Caesaris medicus, &post fata etiam celebris futurus. Si genitura haec sua est, ad amussim omnia conueniunt, nam Mars in quadrato Lunae potentis in octaua, studium &agilitatem manuum praestat. Mercurius in trino louis, &Venus in quadrato, ingenium mirabile, &facundiam pro artis conditione, imo supra eam, decernunt. est enim medicus insignis Luna in opposito Solis, memoriam &scientiam, &multos dat hostes, clarum etiam facit: quia nocturna est genitura. Saturnus cum corde Scorpij, in sextili Mercurij, ingenium profundum, memoriam, studium. Spica Virginis in cor de coeli, gloriam ex arte, quantam quisquam alius. decet etiam animaduertere Martem aspicere Solem in sua exaltatione existentem, tum Lunam in suo esse domicilio, haec gratiam apud Principes decernunt. illud solum deest, quod nullus Planeta hoγν ij roscopi locum possidet, iuxta decreta nostra. XCV. 1503. die 5 Aprilis, ho17. mi. 30. à meridie. Cor coeli, 14 70. Iacobi Mycilli.