Latin
LXXVII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 184
Unproofread scanNot analysed yet
Memineris tamen pro minutijs latitudinis sumere partem proportionalem, non per multiplicationem sed per regulam computi parui, positam in fine arithmeticae nostrae, uel in Opere perfecto, in suo loco, sumen do partem de 60. paulatim, ut si sint 19 minutiae, pro 15 sumes quar tam partem differentiae, pro 4. quintandecimam partem differentiae, quas simul iunges, inde minues, si sit sequens minor, uel addes si sit maior, Eodem modo facies de minutijs longitudinis ad unguem capiendo differentiam proximę succedentis gradus descendendo, sicut in priore. quae est latitudinis accepisti â latere dextro. Sed pro alijs regionibus, quo ad rectam, tabula haec omnibus satisfacit, &similiter recta ascensio regiarum posita in cap. 8. primi libri huius, pro obliqua autem quilibet sibi unam fabricet pro suae re gionis altitudine, &annectat libro, &ita etiam ponat ascensionem obliquam stellarum regiarum positarum in capite 8. secundum suam poli altitudinem, doctus à Monteregio in tabulis directionum problemate 10. Pro tabula autem condenda, ponet primo declinationem in directo ascensionis rectae suae per tabulam Monteregij, deinde pro declinatione cum tabula differentiarum ascensionalium, pones in directo suam ascensionalem differentiam, delendo declinationem, inde differen tiam ascensionalem addes aut minues ab ascensione recta, meridio nalem addes, borealem minues, &hoc ordine poteris in una die conficere tabulam ascensionum obliquarum, iuxta tui poli altitudi nem, pro latitudine boreali &australi usque ad octo partes, &annectere huic libro. nam ad omnem regionem addidi sse non existima ui rem me dignam, creuisset enim liber in immensum absque utilitate, &sic cum labore duorum dierum quilibet sibi satisfacere potest, potest etiam eximere, nostram obliquam, &loco eius propriam reponere. zz iij Dig CARDANI MEDICI MEDIOlanensis Aphorismorum Astronomicorum Segmenta septem.