Latin
SEGMENTVM
Girolamo Cardano, Libelli quinque 208
Unproofread scanNot analysed yet
SEGMENTVM PRIMVM. Ita breuis, ars longa, experimentum non nostri arbitrij, iudicium difficile. oportet autem non solum seipsum exercere in iudicijs, sed etiam aliorum, qui secundum rationem locuti sunt, scripta perlegere, ac causas naturales eorum, quae experimento apparent, inuenire, loca etiam uera syderum habere, tum ueros progressus locorum, ac ueritatis amatorem praecipuum esse. 2 Scientia casuum tribus modis perficitur: quòd futuri sint, quòd occidant tandem, &quòd tunc occidant. maximum est igi tur scire, quid horum trium significetur. 3 Cum artes, quae proprijs subiectis inhaerent, nihil certi polliceri de futuris possint, Astrologus nunquam absolute quicquam de futuris pronunciare debet. 4 Validas syderum constitutiones, natura tamen mediocres, in pauperibus ad infortunia, in potentibus ad egregia facta retrahes. Si tamen bonae, cum hoc etiam ualde fuerint, aut malae, foelicitatem aut detrimenta significabunt. 5 ¶His quae non secundum rationem sunt, non est fidendum, neque ut diuturna sint, sperandum. 6 ¶Quibuscunque magnae eueniunt repente foelicitates, his &tderimenta repente magna eueniunt.