Latin
SEGMENTVM
Girolamo Cardano, Libelli quinque 209
Unproofread scanNot analysed yet
7 ¶Syderum locos ante diligenter oportet habere exploratos, quàm ad iudicandum uenias, tum uero ex coniectura, uelut eum corpus, sed in oppositione, trino, &sextili, semper directio loci fit, computata latitudine radij. 15 Scies aequalitatem dierum, &inaequalitatem, quae proue nit, uel quia Sol mouetur celerius in absidis opposito, quàm in abside, uel quia arcus ab initio Capricorni ad finem Geminorum, celerius ascendunt arcubus reliquae medietatis. 16 Cum uolueris ex loco syderis habito per instrumentum, horam distantiae ab aliquo principio, dando cuilibet parti minuta quatuor horae, operare cum conuerso. 17 Manifestum est igitur, quod differentia tota, quae contin gere potest, erit horae unius, minutiarum quinque, &secundorum uiginti octo, quanquam paulo maiorem, sed absque differentia sensibi li eam inuenerit Ptolemaeus. 18 ¶Scire etiam conuenit reuolutionem singulorum Plane tarum in paruo circulo, in quanto tempore fiat. ¶Melius est modicum scire de rebus altissimis, quàm mul tum de humillimis. Astrologia altissima scientiarum est, tum quia de coelestibus, tum quia de futuris, quorum scientia non solum diuina est, sed etiam utilissima. ¶Quaedam tamen sciuntur perfecte, ut circulorum ascensiones, quaedam propinquo modo, ut Solis reuolutio, quaedam sciri possunt &si non sciantur, ut reuolutio superiorum: quaedam sub scientia sunt, sed nunquam sciri poterunt, ut ingressus Solis in aequinoctij punctum: quaedam nec scientur nec sciri possunt, ut mixtiones syderum ac uires. 22 ¶Est autem quoddam supercoeleste, quod hominem ad di uinandum iuuat. 27 ¶Nullus Planeta in aeternum redibit ad pristinum locum, nec etiam in longissimis temporum spacijs, ad locum pristinum secundum sensum, alius à Sole. 24 ¶Stulti negligunt &contemnunt Astrologiam. qui contradicit ambitiosus est, qui maledicit fatuus. diuinum enim est areanum ¶Reuolutiones Planetarum in paruo circulo. Saturnus Mars Iupiter An. di. ho. mi. An. di. ho. mi. An. di. ho. mi. Venus Mercurius Luna, An. di. ho. mi. An. di. ho. mi. An. di. ho mi.