Latin
Caput XIII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 21-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput XIII. T cognitam stellam fixam semper memorari possis, has sex differentias considera. Magnitudine differt stella à stella, quoniam quaedam primae sunt magnitudinis &ualde magnae: &quaedam secundae, magnae quidem, sed non tantum: tertiae mediocres: quartae, paruae: quintae, minimae: sextae, pusillae. Colore, quaedam enim albae, quaedam pallentes, quaedam buxeae, quaedam plumbeae, quaedam aureae, aliae rubeae. Splendore quoniam quaedam plurimum, quaedam mediocriter, aliae parum splendent, aliae nihil omnino, &sunt quasi nebula, etiam quòd sint magnae, &dicuntur nebulosae. Configuratione, quaedam trigonum, quaedam rectam lineam, quaedam quadrangulum constituunt. Vnde cingulus Orionis semel cognitus, è memoria nunquam excidet: quoniam tres magnae ac splendidae stellae, ita in directum iunctae sunt, ut cinguli re ferant speciem. Et similiter Hoedi, quoniam duae omnino paruae stellae iunctae sunt, ac quasi unam longam faciunt stellam. Et Pleiades, â multitudine glomeratae obliuionem sui non admit tunt. Nec polus mundi, cum sit in una recta linea cum postremis duabus currus. Scintillatione, quaedam enim frequentissime micant, ut Procion: quaedam rarissime, ut Regulus: quaedam medioci iter, ut pes &humerus Orionis. Situ, cum enim propter motus octauae tarditatem, fixae semper eodem loco oriantur ac occidant, coelumque medient toto anno, non erit difficile etiam ex hoc, ubi eas semel noueris, ubi loci me moriam teneas, earum perpetuò reminisci, quo ex loco oriantur, aut coelum medient, aut se condant. Et similiter ex situ earum ad Planetas facilis habebitur cognitio, utpote si Antares sit posterior Saturno 12. gradibus, cognito Saturno, stellam magis orienta lem grad. 12. quę maxime splendet, cor scorpij esse pro certo scies: in planetis autem, propter motus uelocitatem, obseruatio loci, in quo oriuntur aut occidunt, non plenam facit fidem. Cumque tot rationibus stellam memoriae commendaueris, im possibile est, nisi omnino asinus fueris, illius obliuisci. Cognitio figurarum zodiaci ad oculum.