Latin
Caput XIIII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 21-3
Unproofread scanNot analysed yet
Caput XIIII. Vi uult hoc facere, habeat Zodiacum pictum cum suis stellis locatis, prout in coelo sunt: aut Higinij, aut Arati figuras. Deinde scire conuenit, duas esse in coelo stellas, quarum altera semper supra terram est, eò quòd oppositae sunt: &una est Aldebaram, reliqua Antares, ambae regiae, quas inter caeteras ita cognoscere studebis, ut illicò uisae, non dubites eas esse.