Latin
SEGMENTVM
Girolamo Cardano, Libelli quinque 211
Unproofread scanNot analysed yet
33 Manifestum est igitur, Astrologiam constare ex scientia motuum exquisita, &naturali philosophia, quorum neutrum cum plerique habeant, utrumque ante haec nemo, nil mirum est, infamiam arti praedecessores nostros addidisse. 34 ¶Est igitur Astrologia, ut pulcherrima, sic laboriosissima, &difficillima. 35 Ex rotunda autem figura, habemus quo loco directio pertingat, naturam partium existentium in domibus, totius simi litudinem coeli, reuolutionum concursus. 36 ¶Licet &inter duos circulos, lineis deductis minuta deprehendere in instrumento. 37 ¶Permutationes absidum, regna, ®iones, &religiones mutant, &Planetae uel ascendens in his, uel oppositis, uim à natura eius contrahunt, cuius est absis, puram in abside, depra uatam in opposito, conuenit igitur hos scire, Absides Planetarum 1540. Iupiter Mars Sol &Venus Saturnus Mercurius. S. gr. mi. S. gr. mi. S. gr. mi. S. gr. mi. S. gr. mi. Aux Lunae singulo mense reuoluitur.