Latin
211.1 to 211.4
Girolamo Cardano, Libelli quinque 211.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
38 ¶Impressiones â genitura, quae in loco remanent, usque ad tempus, in quo perfici debent, sunt partim in loco, &partim in materia quae uariatur, &morborum circuitus declarant eas. 39 Et planetas superiores constat reuerti ad eundem situm cum Sole, Saturnum in annis 59. Iouem in 71. Martem in 79. quos maiores planetarum uocant annos. 40 ¶Luna cum nodo esse dicitur, quoties intra terminos ecli psium constiterit. ¶Luminare temporis Sol est in die, &crepusculo matutino. Luna in nocte supra terram, &in suo matutino exortu. Duo igitur quibusdam temporis luminaria, quibusdam nullum. 42 ¶Additiones 360. partium supra anni dies, usque ad 69. par tes, semper in sequentem annum iudicium directionis transferre possunt, in 70. partibus necessario transferunt, &quandoque etiam ad secundum annum, cum in finem reuolutionis directio inciderit. 43 ¶Bonum est ac necessarium etiam, scire initia &fines figurarum coeli, cum quibus partibus, coeli cor possideant, orianturque, &occidant. 44 ¶Planetae in quibusdam partibus suorum signorum, magis exaltantur, ut necesse sit hoc scire, in horum autem oppositis deterius se habent. Anni ¶Non solum sciExaltationes. re decet, singulis partiDies Par. Mi. sec. ter. bus quot anni uel dies correspondeant: sed etiam annis uel diebus, quot partes. 46 ¶Figurae aequicruriae, dicuntur, quae ad eosdem ab aequinoctij D ὐ 3. circulo pararellos terminantur. nam in aequi crurijs essent omnes planetae, qui aequalem &eandem haberent latitudinem, si à polo signiferi arcus aequales ducerentur. Qui uero â puncto sectionis circuli meridiei &orizontis ducti aequa les sunt, non tamen aequicruriam figuram possunt constituere, cum stellae illae secundum nullum motum in uno &eodem circulo ferantur, ized by Google Digi rantur, quae igitur latitudine carent, aequicruriam constituunt figuram, cum in antiicijs aequaliter à tropicis distantibus fuerint &aliae eadem ratione. 47 ¶Oportet &mensem appellare, lunarem reditum Lunae, ad eundem locum, numerando dies per reditus Lunae ad circulum horizontis, diebus 26, horis 9. minutijs 30. secundis 51.