Latin
211.5 to 211.7
Girolamo Cardano, Libelli quinque 211.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
igitur constabit, unde alia ratio iudicatoriorum dierum, quàm ea, quae dicta est in primo contradicentium. 48 Gloriabuntur multi, ea quae scripta sunt intelligere: quos ex praedictionibus agnosces. Quicunque autem totum non intelli git, nec uel minimam partem intelligere se sciat. 49 ¶Res uerae, ex seipsis sunt expetendae, scientia enim bonum quoddam est. delectamur autem bonorum expectatione, &futu ra mala uitamus, lenimus, aut leuius ferimus. 50 ¶Multitudo geniturarum necessaria fuit experimento, illam peperit facilitas supputandi, unde ars, ex experientijs enim multis illa constat. 51 ¶Vitae hominum, perfectis ex se constat circuitibus, corrumpuntur autem nec perficiuntur, obuiantibus syderibus &ca suum uarietate, partes igitur fiunt eorundem. 52 Cum Luna in morbis, ad planetas morbo contrarios, maxime autem fortunas accesserit, morbus in melius mutatur. 53 Sol euidentissimus, inde Luna, inde stellae maiores &clariores, effectus habent manifestiores. ubi igitur ordo, &ratio etiam ordinis erit. 54 ¶Maiora cum sint astra quàm Luna, moueanturque, &radijs inferiora illustrent, necesse est etiam, ut maiores quandoque effectus in haec inferiora producant. Quaecunque uero lentius operantur, diutius protrahunt effectus suos, neque enim delitescere uis syderis potest nec aboleri, indicat autem hoc nebula circa asinos. 56 ¶Cum uero singularia ex generalibus constent, generalia aute ab astris gubernantur, ut aquae aestus à Luna, necesse est etiam, ex illorum mixtione, unumquodque singulare agi. Ostendunt &astrorum effectus quaedam propria, ut Herculeus lapis, cum ad Boream semper dirigatur, &Vergiliarum herbarum ortus &mors. 58 Dei igitur altissimi coelum est instrumentum, quo inferiora agit, impellit, regitque.