Latin
Caput XIIII
Girolamo Cardano, Libelli quinque 22
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde assequere zo diacum ex quarto capitulo, quo cognito, procede à stella cognita uersus Orientem per signorum ordinem, &cum tabulis suprascri ptis omnes stellas zodiaci rimare diligenter, cum nominibus suis, &similiter ualde splendidas extra zodiacum, quas 27. posuimus: exceptis 6. ursae maioris, &2. ursae minoris, quas in figura superi ore descripsimus, &quibusdam paucis quę in meridionali parte parum supra terram uidentur, quas negleximus describere. Post modum iterum ab eadem stella uersus Occidentem contrario progredieris modo, donec ad orizontem perueneris. Ita unamquanque stellam per conditiones suas memoriae commendabis, semper lineas à polo zodiaci imaginando recte ad eas produci. Sic enim qualis sit stella, qualis eius longitudo, ac latitudo cogno sces. Adnotabis autem mente primum elariores: magnitudine, ut caniculam: multitudine, ut pleiades &suculas: paruitate, ut hoedos: similitudine, ut afinos: loco, ut scapulam capricorni, quae in ecliptica praecise est: aut genu dextrum ophiulci, quod in extremo zodiaci positum, etiam initium uiae lacteae est: aut nubilosas, ut praesepe: aut dignitate, ut regulum, &spicam: aut magnitudi ne fortitudinis &forma insigni, ut totum Orionem, qui admodum cognitu facilis est, unde poeta, Orion magni pars maxima coeli. Atque ita in quindecim diebus non erit difficile omnes stellas figu rasque coeli perfecte posse cognosci, quandoquidem in totidem die bus, quae à nobis sunt uisibiles, omnes absque dubio uideri possunt. Cognitio locorum Planetarum ad oculum.