Latin
223.1 to 223.4
Girolamo Cardano, Libelli quinque 223.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
¶Eandem stellam, aut in diuerso si tu, uel alio loco, aut cum alijs, idem significare, aut consimile, penitus est impossibile. Similia igitur ex contrarijs magis fiunt, tamen magis auxilio materiae. 96 ¶Non est transgressus repentinus in coeli partibus, imò &si secus uideatur, nec in ipsis significatis. 97 ¶Reuolutiones annorum, in sequentes producunt effectus, uel quia ex pluribus una fit, alteraque est ad succedentem praeparatio, uel quia à genitura decernitur, quod ex reuolutione per ficitur, uel ob euentus magnitudinem, ut in morte, uel causarum, ut cum Sol loui ad unguem opponitur. 98 Dominus nonae domus cum fortuna fuerit, &male dispositus, in comparatione ad dominum ascendentis, recte, sed parum credet. 99 Cum dominus duodecimae domus, infortuna fuerit, &domino primae superior, natus alienis cum iactura inseruiet. Quando Saturnus fuerit cum dextro Orionis humero, natus erit insignis pertinaciae &perseuerans, unde nomen illustre consequetur. 101 ¶Quoniam natura signorum non est plene cognita, natus existimatur esse illius qualitatis, quam decernunt radij antecedentes ascendens. ¶Proportio constitutionis coelestis ad corpora humana similis est secundum existimationem, rationi infiniti ad finitum. 103 Saturnus cum oculo Tauri generaliter facit magna de trimenta, &uitia animi flagitiosa decernit. 104 Saturnus in quadrato Solis mortem decernens, per strangulationem rei durae efficit, ut cum fune, ruina, lapidibusue obruuntur, &hoc in fixis signis, 105 Sed si in ferarum figuris fuerit, à feris opprimetur, aut cane rabido, &hoc cum mortem decreuerit uiolentam. 106 Si Saturnus in Cancro uel Capricorno, in quadrato uel opposito Solis aut Martis, uel cum eis fuerit, in locis humilibus, ruina opprimetur, si in nona, decima, uel undecima, pręcipitio. 107 Si Saturnus in Cancro, uel Scorpione, uel Virgine, uel Piscibus, in horum quadrato oppositone, uel illis iunctus fuerit, submergetur. Quod si in constellatione nauis fuerit (est autem nunc cum Cancro, Leone, &Virgine) submergetur tempestate. est &Orion tempestatum significator, unde Cancer maxime, inter signa nunc procellosum.