Latin
223.5 to 223.8
Girolamo Cardano, Libelli quinque 223.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
108 Si Saturnus cum his in signis uenenosorum ac tortuo sis fuerit, hoc enim natura constat cum Venere, uenenum proculdubio bibet. 109 Mars author mortis, in humanis, in quadrato Solis uel Lunae, interfici illum debere ostendit, causam autem ex loco condisce, nam si cum Veneris potestate, mulierum causa, si in secunda, substantiae. Si autem Mercurius dominetur, à latronibus intercipietur, aut mandato principis. 110 Signa quae detruncationem significant membrorum, sunt abscisa &imperfecta, ut Taurus, uel caput Gorgonis, uel cathenae caput. 111 Quòd si Mars sic fuerit dispositus in Tauro, uel Scorpione, cruciatu peribit, aut comburetur. 112 ¶At si sic dispositus, cum Andromeda uel Cassiopea, uel capite Gorgonis, in nono, decimo, undecimoue loco fuerit, aut in coeli imo, suspendetur. 113 ¶Si uero in ascendente uel occidente, in igneis, comburetur. 114 Si uero in sublimibus locis, in quadrupedibus, cadendo conteretur. 115 Cum autem lupiter accesserit, non recte dispositus ad interfectorem, iudicio peribit. in morte 116 T Detrimentum in Marte, est à luminaribus uiolenta. In Saturno à Sole uel Marte. 117 ¶Gemini &Sagitarius, &Pisces, multiplex genus mortis significabunt, quod &Saturnus &Mars cum simul dominantur. 118 Et oportet ut in hoc uerseris experimento longo, propter regionum &morum uarietatem, non enim secus continget, quàm ei qui herbas uult cognoscere, potest enim per longum experimentum inter simillima exiguam perspicere differentiam. Cum uero cum signis uiolentae mortis, etiam quartae, infortunae praefuerint, corpus mortui insepultum iacebit, maxime, si luminaria illis congrediantur planetis quae mortem decernunt uiolentam. Submersionis igitur notis assistentibus, cadauer à piscibus deuorabitur. Patibuli autem ab auibus, dilacerationis à quadrupedibus &haec maxime si in signis auium, aut quadrupedum, aut piscium fuerint. 121 Testimonia diuersa, comparabis, magnitudine, robore, multitudine, &temporis ratione. 122 Locum imi coeli, si Sol possideat, erit gloria perpetua, eoque magis, si cum regia ibi fuerit, si Luna, erit etiam memoria diuturna, sed uaria. Si Regia ul Bebenia, erit diuturna, sed apud paucos. Si Saturnus aut Iupiter, erit inter multos, non tamen adeo diuturna. Si locus coniunctionis ibi fuerit Solis &Lunae, erit celebris, cito tamen interibit. Si infortunae praefuerint, ob flagitia. Considerare etiam oportet, cum quo conueniat dominus octaui loci, ad eum enim deferetur haereditas.