Latin
SEGMEN
Girolamo Cardano, Libelli quinque 224
Unproofread scanNot analysed yet
130 Cum luminaria in eodem minuto coeunt, aut ex opposito quadratoue se respiciunt, maximum euentum in ea genitura expecta 131 Ascendens inimicorum regni, est ex opposito signi (bis. ficatoris ex septimo loco, ac duodecimo, &generaliter exdescen dente medietate. 132 Pestilentiam regionis unius, ex sola stellarum dispositione agnoscere, est impossibile. ¶In constitutionibus generalibus etiam Cometas &reliqua incidentia obseruare oportet. 134 Cum fuerit dispositor loci mortis cadens ab angulo, ma xime autem in nono loco &in magna distantia ab ecliptica, &peregrinus, natus extra patriam morietur. Sicut cor coeli est angulorum in pluribus ualidissimus, sic nonus locus inter cadentes. 136 ¶Mars in Leone, per se solus eleuatus, occisores facit, &iracundiam prauam. ¶Saturnus cum fuerit cum capite, &respexerit ascendens, aut fuerit eius dominus, malum animum, sed fidelem tamen nunciat, cum cauda autem perfidum etiam. ¶Cum dominus ascendentis fuerit cum oculo Tauri, na tus erit occisor, &hoc si talis dominus fuerit planeta masculinus, maxime infortuna uel Sol. Cum Saturnus cum capite existens, aliquid significauerit, in reditu illud perficiet. 140 Mercurius maxime hebetatur in humidis signis, Sed in Scorpione maleficum facit. 14. Cum Iupiter fuerit in sexto loco retrogradus, &domi nus secundi loci infortuna peregrina, nec fixa adiuuerit, natus erit pauber. Cum Venus fuerit in Virgine, &Iupiter in opposito, natus si habuerit uxorem, illa erit pudica, &boni regiminis, &satis pulchra. 143 Cum Luna fuerit in Cancro in coeli corde, nati fortuna inconstans erit. 144 Cum oculus. Tauri fuerit cum in ortuna ascendentis domina, &in Alfridaria conuenienti ceciderit in ascendente, natus eo anno occidet hominem. 8 90 ἐυν Cor coeli, 69. retro. Hic Saturnus est dominus ajcendentis, cum capite &oculo Tauri, &significauit, quod hominem occideret &non unum, tamen magis, quia respicit ascendens, &Solem, &est eleuatus, &Mars est in Leone. Cum igitur Ascendens peruenit iuxta sextilem Martis, in annis 24. In Alfridaria Solis, occidit illum. Cor coeli 3 22.