Latin
SEGMEN
Girolamo Cardano, Libelli quinque 225
Unproofread scanNot analysed yet
(A S Saturnus reuersus est ad caput, &respexit ascendens, &oculus Tauri fuit in eius apice quasi, &forsan genitura fuit posterior tribus partibus, &Mercurius cum cauda fuit in Iouis &Saturni opposito, respidens quadrato ascendens, &Luna in eius trino adens, &in octaua, &in opposito Veneris, &in sextili Iouis, qui fuit in trino Veneris, ideò eo anno occidit consobrinum, uulneratusque est ab alijs consobrinis, fuit in carceribus, liberatusque est, propter Iouis sexulem, &Venerem receptam à Luna. 145 ¶In exquisitis iudicijs semper domus apex requiratur, in imperfectis operibus domus tota, 146 ¶Fuge illius societatem, cuius dominus ascendentis est infortuna cum nodo, aut mala fixa, nec tua genitura cum illius genitura concors est, nam etiam nolens te offendet. 147 Luna yGoog 147 Luna Ioui iuncta, uim noxij medicamenti hebetat: con cocta autem materia iuuat. 148 Luna in fixo signo minus agit medicamentum, in ruminante etiam nauseam excitat. 149 ¶Signa ruminantia sunt, Aries, Taurus, Capricornus. 150 Melius est in purgationibus, ut tam Luna quam dominus ascendentis descendant, &sint sub terra, in uomitorijs ut ascendant. 151 Tam purgationes, quàm uomitoria, &uenarum sectio nes, &incisae cucurbitulae &inediae fieri debent, Luna in humidis signis existente, horum pręcipuum Piscium est, post id Cancri. 152 Caue ne Luna existente in Ariete caput tangas, tum praecipue si infortuna ibi radios dirigat. Sed si ab initio ibi fuerit infortuna, uiolenti casus effectum similem producet. 153 Caue etiam, ne uestes conficias, dum Luna est in Scor pione. magis si luminibus plena, &eam aspiciat Mars, celeriter enim lacerabuntur. 154 Acria ne seras, aut colligas, aut reponas, nisi Luna infra terram existente. 155 Vites si putaueris, Luna plena lucente, in Tauro, Leone, Scorpione, uel Sagitario, nec sorices nec uolucres uuas infestabunt, 156 Caue rursus ne decrescente Luna, aut latente arbores inse 157 Si quis diu obseruet, ut decrescente Luna tondeat (ras. capillos, caluus fiet. melius etiam oues, crescente ea, tondentur. 158 I Frumenta, &caeduam syluam ad opus, decrescente Luna metes, aut secabi? ,si diligentius ad opera egregia, ultima quarta, melius autem longe, si interlunij die, optimum omnium &ad aeternitatem faciens si is in nouissimum brumae incidat, Sa turnusque respiciat, &sub terra sit Luna, cariem enim non solum non sentiunt, sed durissima redduntur. 159 ¶Syluam autem, ad ignis materiam, ac lucos, &quaecunque celeriter crescere denuo cupis, nulla resecti habita cura, Luna supra terram, in prima quarta, Veneri aut Ioui iuncta caedes. 160 Effe160 J Effectus maxime latent, cum significator peregrinus &cadens, uel sub terra, uel Solis radijs iunctus fuerit.