Latin
239.5 to 239.8
Girolamo Cardano, Libelli quinque 239.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
¶Sol publicam mortem ut decernit ferro uel igne, sic Lu na suspendium. 105 7 Cum infortunae praefuerint &ualidae, mors uiolenta erit ab initio ad finem. Si mediocres, initium erit uiolentum, mo rietur tamen ex morbo. Si autem debiles, mors quidem acerba erit, sed minime uiolenta. 106 ¶Quicquid significat coniunctio duorum planetarum, idem decernit coniunctio planetae aut radius cum fixa eiusdem naturae. 105 Multi relinquunt Astrologiam, ut uanam, alij ut incertam nobis. Qui autem haec quae hic tradita sunt non intelligent, ut difficillima destituent. 108 Difficillimum omnium, est scire locum interfectoris, nam ex hoc habetur &tempus mortis, &locus, &genus. non enim facile est dijudicare, an interficiatur. Sed &ex eo scimus, quael cunque in uita aguntur. 109 ¶Cum igitur debilis, &unicus fuerit significator, &planeta contrariae naturae in loco ualido fuerit, ille uel eius radij, sine fortunae auxilio, proculdubio occidet. 110 VSi mortis significator in angulo fuerit, si orientalis, si cur su uelox, si in dignitatibus suis, si iuxta nodos suos, si in summo parui circuli, mediocrem uitae significatorem solus abscindet. 111 Si mortis genus uiolentum significatur, promptius &frequentius abscindit. 112 ¶Si geminata fuerit uis occisoris planetae, per alium, uel alterius radios, uel sydus aliquod, uitae autem significator ualidus extiterit, occidet omnino, cum occisor fuerit per se potens. 113 Maxima igitur ambiguitas est, cum radij foelices luminarium, aut fortunarum, super locum interficientem ceciderint, frequenter enim seruantur praeter spem, alij autem, de quibus spe rabamus, ut etiam in morbis medici, intereunt. ¶Cum Luna Soli opposita nebulosis stellis iuncta est, ui tio luminum capietur. 115 TCapietur &uitio eodem, cum Luna in septimo loco exi stens, ab ambabus infortunis, ex superiore loco pulsata fuerit, quòd si ualida sit radiatio, caecabitur. 116 Cum inter significatorem &promissorem, fuerint corpora infortunarum, non abscindentia, uel regiae malae, in occursu radij primi consentiente reuolutione, absque eo quod ad consimi lem perueniat partem, natus morietur. ¶Cometae immobiles, seditiones, mobiles autem bella in dicant ab externis. In cardinibus, regum mortes, in nono loco, religionis iacturam, in octauo uel duodecimo loco, pestilentiam, aut iacturam segetum, in undecimo, nobilium mortes.