Latin
239.9 to 239.10
Girolamo Cardano, Libelli quinque 239.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
118 Frustra querimus beatos, sanctos, ac uerè Deo gratos, ex syderibus. siquidem majus est, Deo gratum esse, quàm coeli promissa possint polliceri. 119 ¶Rex ille firmiter regnum administrabit, cuius genitura cum regni initio consentit. 120 ¶Quatuor cardines geniturae, sic quatuor elementis assi milantur, ut cui Taurus ascendit, plus terra, post aer dominetur, cui Leo, plus ignis post terra, ac sic de alijs. 121 ¶Quaeque genitura cuique in aliquibus dissidet, ac conuenit, oportet igitur cum hominibus couenire, in his solum, in quibus geniturae conueniunt, in caeteris ab illorum communicatione abstinere. 122 ¶Reconditae rationes rerum docent nos, ut illis credamus, qui autem inter multa falsa, pauca miscet uera, non est in recitando dicta eius illi quicquam tribuendum. 123 Cum 123 ¶Cum dominus duodecimi loci, dominum primi oppresserit, uir ille &si egregius fuerit, inimicorum tamen potentium odio, à multis impedietur. Sed hoc magis, cum constans planeta fuerit &infortuna, nec in ascendente uim ullam habeat. 124 ¶Luna cum in debili loco existens, uitae significator exti terit, Iouis iuncta corpori, in finibus louis, ad illum transfert uitae significatum, sitque significator debilis. in qualibet enim aetate non perfecta, corpus ponderosi Lunae iunctum, discrimen non leue affert.