Latin
240.5 to 240.6
Girolamo Cardano, Libelli quinque 240.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Secundam autem, ut lucrum, decimam ut artem, &cum his commisceas, quod non proprium est, &rursus consideres, quid non proprie significent. I Consistentia Lunae in primo mense generationis, &Mercurij in secundo: atque aliorum, qualitatem corporis &animi magis decernit, quàm genitura. Quia uero difficile fuit hoc scire, genituram in qua umbra horum omnium apparet inspicimus. 139 ¶Quintum signum ab ascendente filios significat, quia eiusdem naturae est cum signo ascendentis, &si fuerint duo signa in ascendente, erunt &nati diuersorum morum inter se ualde, &nona significat eadem causa, filios filiorum. 140 Decima domus artem significat, &secunda diuitias quae arte parantur, est enim in signo eiusdem naturae, &sexta labores, bestias, &seruos ad artem &diuitias comparandas necessaria. ISTRO: 141 ISi cometes apparuerit in quarto, uel quinto, uel octauo mense, uel decimo pręgnantis, natus erit iracundus &seditiosus. 142 I Consistentia infantis in utero, nihil recipit praeter significata corporis &animi. 143 Luna cum cauda existens, matrem adulteram plerumque significat, ac puerum etiam adulterinum &malorum morum. Saepius etiam infortunatum. 144 ¶Cum uideris, quòd decreta patris non eueniunt ei, qui nutrit filium tanquam suum, tunc certus esse debes, quòd adulterinus ille est.