Latin
SEGMEN
Girolamo Cardano, Libelli quinque 241
Unproofread scanNot analysed yet
¶Antiqui huius artis scriptores, adeò oscitanter ac ludibrio artem hanc tractauerunt, ut in eorum libris exempla inuenias, quae syderum lex non admittit. Vnde non solum illos fugere decet, sed qui eorum libris inniti se fingunt, artem ignorant, &plerique eorum sycophantae sunt. 146 ¶Qui artem aliquam destruit, longe deterior est imperito, nec uacat mens illius malicia, desidia, &ignorantia. 147 ¶Sol non potest recipi à Venere, nec à Mercurio, nec illos recipere. 148 ¶Optima est genitura, in qua Iupiter Solem recipit: post ubi Lunam: post Saturnum, &Martem, post Mercurium &Venerem, oportet autem ex eadem parte esse. 149 Cuique Iupiter est in aspectu Solis, is superbus erit, &sine causa, si non recipiat. 150 T Si Reges praeponerent ex filijs, regno optimam &dignam habentem regno genituram, ac illius initio concordem, nunquam successio regni tolleretur. Quòd si cum hoc etiam uni indiuisum relinquatur, illeque ad artes rege dignas instruatur, non ad aulicos luxus ac ceremonias, illa successio tandem orbis imperio potiretur, ¶Quatuor quartae terrae, quatuor similes sunt elementis, &sicut nullum quod ex his constet, perpetuum esse potest. Sic totus orbis in unum imperium diu consentire nequit. 152 Terrea 154 Boreales intelligas, qui sub utrisque polis, australes qui in torrida habitant regione.