Latin
SEGMEN
Girolamo Cardano, Libelli quinque 242
Unproofread scanNot analysed yet
¶Astrologi, ut diuinatores, pessimi homines sunt, deceptores ac malorum morum: philosophi naturales ueritatis studiosi ac probi, ob haec Astrologus tantum uerax est ac probus, quantum in sua diuinatione adhaeret principijs philosophiae naturalis. 1489. die 28 lIunij, ho. 1. ante ortum Solis. Cor coeli, 4X. I. P. B. Saturnus &Mars in angulis &cum nodo, &Mercurius in ascendente cum cauda allidissimum, &multis incommodis subiectum periculisque decernunt. ijdem casurum ali quando ex dignitate, tum magis, quia Sol affligitur, magnam in opibus fortunam louis &Veneris ac Lunae concursus, fuitque magnus sycophanta, attamen bonus medicus. 156 ¶Aries, Leo, &Sagitarius, similitudine, non proprietate naturae, sunt orientalia. 157 Scientia haec, scientia mea non est, ob haec ne coneris, quae diuina sunt, in astra redigere. multis enim uidetur, ad opini onem de se facere, ut impij habeantur. 158 ¶Qui de seipso multum pollicetur, multorum errorum est author. Qui diffidit huic scientiae, non est idoneus. 159 ¶Qui inconnexa scribunt simul, uolunt uideri abstrusum aliquid docere uelle, cum ridiculi sint, &inanes. 160 Oportet authorem ueritatis multo magis insistere in salsis destruendis opinionibus, ab alijs traditis, quàm in enarratione ueritatis. 161 Sunt &figurae coelestes, aliae ab his, quas nos situ stellarum fingimus, uires habentes, quae tamen, cum ad stellarum &erraticarum uim comparantur, aut raros, quanquam graues, aut leues, &si frequentes effectus producunt. 162 ¶Ambitiosi planetae sunt Sol, &Iupiter, &Mars, ubi igitur in angulis &fixis signis fuerint, ambitiosos reddunt, maxi me, si locis Lunae &ascendentis dominentur. 163 T Luna in ascendente, diuinandi cupidum &futurorum scientiae facit, maxime autem in communibus ac mobilibus signis. 164 Causa, cur rari euentus praedici soleant ab astrologis, est, quoniam imperfecta est ars, ex his quae scripta sunt, ad hanc diem, qui uero excellentes in ea fuere, infantium quidem euentus uidere iam senes existentes desperauerunt. Sed iuuenum non adeo certam genituram, tot laboribus indignam iudicarunt. 165 ¶Inconmensuratae sunt geniturae, uel quia planetae omnes in uno sunt signo, aut quia se respiciunt, uel quia omnes cum fixis potentibus, aut in angulo. 166 Cum fuerint planetae sparsi, nec in uno trigono, homines erunt magis accommodati generaliter: cum in eodem trigono, plus ualebunt in una re. Geniturae in quibus ascendens, aut Luna, aut dominus ascendentis, uel Sol, aut plura ex illis, sunt in loco coniunctionis proximae Saturni &Martis &in signis igneis ad fortitudinem homines inclinant. Quod si Sol &Iupiter eos adiuuerint, erunt duces militum strenui. Hoc idem praestat Capricornus. 108 ¶Sol &Mars in secunda peregrini, aut cauda, effundere substantiam hominem significant. 169 ¶Ille non erit omnino infoelix, cui loca principalia fuerint omnia in dignitatibus Iouis.