Latin
254.1 to 254.5
Girolamo Cardano, Libelli quinque 254.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si fixae male cum his, uel cum impedientibus planetis fuerint, uel Sol cum eis, absque fortunarum auxilio, natus morte mul ctabitur. 119 Stellae Regiae, aut Bebeniae bonae, cum luminaribus, aut eudaemones triplicati, cum in cadentibus locis fuerint, non impedita, fortunam significant insperatam omnino: sed in succedentibus, cum mediocri spe. In angulis autem per successus. 120 Stellae de natura Mercurij &Veneris, in ascendente, uel cum Luna uel in corde coeli, uel cum domino ascendentis, uel in radijs Solis, aut Lunae, uel cum Sole, uel cum loue, Venere, uel Mercurio, significant gratiam, formam, &scientiam, hoc autem erit in directionibus, aut reuolutionibus tantum, cum à locis principalibus remotae fuerint, iunctaeque radijs planetarum tantum: in corde tamen coeli largiuntur dignitates, ut etiam cum Sole. At cum infortunis, augent illarum decreta, quae eis conueniunt, reliqua minuunt. 121 ¶Quae autem de natura Iouis &Mercurij, ad disciplinam meliores, &ad bonam fortunam, ad uitae autem tranquillitatem, &pulchritudinem ineptiores. 122 ¶Quae autem de natura Martis &Mercurij, ad opificia manuum, ad bellum, &ad uenationes promptos efficiunt, caeterum haud fortunatos, nisi in his, fallaces quoque, crudeles, &malorum morum. ac rapaces. 123 Quae autem Iouis &Veneris, formosos aut honestos &probos, diuites suo loco, alijs autem, mulierum amatores. Et hae Martis naturam, si quid aliud maxime frangunt. 124 ¶Quae uero Martis ac Veneris, repentinas ac magnas foelicitates praebent, maximamque incontinentiam, pueros formosos, sed turpes uiros, eaedem etiam uiolentos casus, &gaudia decernunt infortunia, si à loue, uel Venere non iuuentur, hi tamen semper malorum morum erunt, oculum Tauri quanquam quidam soli Marti tribuant, eiuscemodi proculdubio esse constat. 125 Quae Dig 125 ¶Quae uero Saturni ac Veneris, inuidos efficiunt, &fallaces, aut in diuitijs mediocriter fortunatos, auaros in honestis, in turpibus autem causis prodigos. Vel si de corpore decernant, nigros oculos, mundos, &comptos, sed tamen foedos, &male olentes. Circa Venerem ac mulieres ea probat, quae alij generaliter refugere solent, &in his nigras, aut nigros diliget. 126 ¶Quae uero louis &Saturni, lentos, &patientes, aut diui tes, uel etiam nimium pertinaces, in omnibus grauitatem, &senum naturam referunt. 127 ¶Quae autem Saturni ac Mercurij, turpes nimis, aut dolosos admodum, tamen infoelicissimos, ac à mulierum ac filiorum amore alienos. 128 ¶Quae autem Saturni &Martis, tantundem malorum decernunt, quantum Veneriae ac Iouiae bonorum, oppositis undique rationibus.