Latin
254.6 to 254.7
Girolamo Cardano, Libelli quinque 254.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
129 ¶Quae autem Solis ac Martis, crudeles efficiunt, aut turpes, uel infoelices, plerunque audaces, ut cum Luna ascendente, uel eius domino, &si interfectori planetae associentur, uel Soli, aut Marti, uix euadet, quin igne, etiam si fulgure opus sit, moriatur, pauperes etiam, &ad literas ineptos, suis locis efficiunt. 130 Martis autem &Lunae, populares, seditiosos, turpes, ua gos, inconstantes, laboriosos, pauperes, infames, oculorum uitijs captos, morteque repentina exitum sortientes, equilones ac bibones immoderatos. 131 Iouis &Martis, fortes, foelices, promptos, fortunam ma gnam &infortunia, ut nihil in illis sit mediocre, praeter formam, &mores, qui mixti sunt. 132 Veneris &Lunae, formosos, aut segnes &luxui immenso deditos, uel bene fortunatos, aut mulierum amatores 133 I Confidentia hominum est, cum domini (ac pios. ascendentis, &Planetae plures, in suis fuerint dignitatibus, &cum luminaria, &dominus ascendentis cum fortunis &cum Luna fuerit lumine ac motu aucta, cumque dominus ascenSS ij dibzy G Google ascendentis natura talis est, &orientalis à Sole, &in superiore eccentrici parte, ex oppositis autem, maxima diffidentia.