Latin
256
Girolamo Cardano, Libelli quinque 256
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem diuidua quasi existens, tarde, ipsa est in supremo parui circuli, atque alia eadem ratione. 147 ¶In negocijs bellicis, Mercurius sit in summo parui circu li, facit enim impigros. 148 ¶Quando planetae omnes aucti motu fuerint, ille ualde foelix erit, facile enim cuncta perficiet. 149 ¶Quaecunque in ascendente, ad animi uires, cum Luna ad sensus &rationem, cum Mercurio ad intellectum. Cor enim ascendens significat, unde ira &audacia. 150 ¶Radij planetarum, plus ad fortunam, impedientes, cor pora, animo uitiant aut instruunt. 151 Cum inter significatorem, &promissorem, nec regiae stellae, nec planetarum corpora aut radij fuerint, proculdubio tunc partes, annuos euentus significabunt. 152 ¶Quando fixae magnae cum planetis fuerint, ut plurimum obscurabunt fixarum paruarum decreta. 153 Luna iuncta Saturno, plena luminibus, facit prudentes, tenaces, memores iniuriarum: affligit autem cerebrum, &uentriculum &membrum signo, in quo est, correspondens. 154 Luna in Solis quadrato non recepta, facit humiles corde, &parcos, sed tamen, qui in quibusdam rebus sint immoderati, ambitiosos, splendidos, &honoris cupidos. 155 Animae per Cancrum descendunt, per Capricornum ascendunt. Luna enim &Cancer, maxime uitales sunt. 156 ¶Quarta Luna nati, ut in adagio est, plerunque sunt infoelices, nam luminaria simul in angulis esse non possunt, nec sese re spicere inuicem, nec esse in signis eiusdem naturae. Segmen