Latin
DEGMMENVIM
Girolamo Cardano, Libelli quinque 256-2
Unproofread scanNot analysed yet
DEGMMENVIM VINTVM APHORISMORVM Astronomicorum Hieronymi Cardani. Vibuscunque Luna, ascendentis domina, sub terra fuerit cum cauda Leonis, &Virginis capite, &Sol in sexta, &Saturnus uel Mars in sua dignitate, in angulo septimae, perpetua debilitas inerit. Natiuitates fratrum, plerunque habentascendens unum, quia locus filiorum in parentibus unus saepe existit. 3 ¶Quicunque habent Venerem in Ariete, in eadem parte, in qua Saturnus uel Mars geminos possident, hi omni erga pueros &sacras uirgines laborant incestu. ¶Dominus secundae, in secunda, diuitias significat ex reditibus, in tertia, à consanguineis, uel itineribus, omnis igitur Planeta in domo sua, aliquid facile bonum aut malum ostendit. Omne impedimentum mali bonum, boni malum. ¶Redditus lucis ad meliorem bonus est. ¶Aequalia sunt, seu simul tres significatores impediantur, seu unus à tribus. Mercurius in Piscibus, facit impedimentum in lingua, &in sermone absurdum, dicuntque aliud, quàm mente conceperint, sic &ascendens. T Cum Saturnus est in septima, uel Mars in coeli corde, fiunt detrimenta maiora. ¶Quicunque natus fuerit aequinoctij meridie, uel hoc solo magnus euadet. ¶Absurde copulationes sunt, Saturni Martis &Solis. Itemque Saturni Veneris &Lunae, 14 Semper autem Iupiter ualde potens in genntura, bonum aliquod ingens pollicetur. 15 Cometes ualde clarus ac conspieuus, tum etiam mobilis ac diuturnus, mutationem alicuius imperij decernit. 16 ¶Saturnus, regna acquirit per laborem, fraudem, &infamiam. Mars per rapinas, fortitudinem, &saeuitiam. Iupiter autem per iustitiam, &probitatis opinionem. 17 Famosi uiri sunt, in quorum genituris Luna multorum recipit lumen planetarum, aut si fixae potenti regiae iuncta fuerit.