Latin
258.1 to 258.4
Girolamo Cardano, Libelli quinque 258.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
30 Cum dominus geniturae retrogradus est in natiuitate, &utroque modo cadens, natus erit deiecti animi, imbecillis, ac nihil perficiens. 31 T Quod si ipse non talis sit, sed tali existenti applicuerit, erit hoc in quibusdam negocijs tantum. 32 ¶Quàm stulte quidam faciunt, qui uolunt solum haerere Ptolemaeo, cum ipse ex artis infinita magnitudine, minimam par tem nobis tradiderit. Sic enim si Galenus fecisset, Hippocratis scriptis contentus existens, medicina careremus. ¶Sol in Leone erigit hominem, nec sinit mendicare. 34 T Cum lupiter in reuolutione aspicit Lunam, aut Venerem, in aetate perfecta, aut in angulo existit, in radicis loco, homi nem inclinat ad coniugium. 35 T Cum Leo ascendit, facit hominem non sine spe, &rationis participem non uulgaris, nam Sol in suo circulo omnino aequaliter mouetur, caret enim paruo circulo, nec in latitudinem aliquam etiam inclinatur. 36 ¶Sed si Cancer ascendat, &Luna in mobilibus, uel communibus signis fuerit, maxime ab angulo remota, erit credulus &inconstans. ¶Venus in domibus uel exaltatione Martis, semper aliquid turpis libidinis pollicetur. 38 Contemptores deorum, quibus infortunae in ascendente, uel angulis, domini loci noni, tamen magis, si in ipso loco nono retrogradae &male affectae. Sed Mars facit, palam deum conuicijs incessentem, Saturnus haereticum. 39 Coniunctio planetarum in prima, dat sapientiam, in cor de coeli regnum, in septimo loco, famosum obitum, in quarto gloriam, aut cadaueris absque corruptione permanentiam. 40 Filiorum geniturae, usque ad natiuitatem sequentis, permutant fortunam patris, &alumni. Sed regis noui constitutio, ciuium, donec uixerit: huius autem magis, illius minus. ¶In electione principum, &pontificum, quaere significatores uitae ac potentiae ut in genituris, &computa uitam secundum annos partium in comparatione ad robur significatorum, &etiam aetatem iam exactam illius ¶In his autem, &medij radij debilitant, aut roborant inter significatorem &abscisorem. ¶Et iudicabis de moribus, permutantur enim ex toto quasi, ab eo genere, quo erant in genitura. ¶Effectus principis, ex sua electione, &ex eo ad quod per uenit figura regni.