Latin
258.5 to 258.6
Girolamo Cardano, Libelli quinque 258.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Eclipses luminarium super ciuitates, prouincias, ®na, magis quàm super priuatae conditionis homines, aut etiam super reges, respiciunt enim multitudinem. 46 ¶In ludo ac bello multum confert, si facies tua ad partem coeli amicam respiciat, quòd si uterque, diuturna erit contentio. Si nemo, uterque in pugna breuiter cadet, in ludo parua erit differen tia, uel tertio succumbetur, si alter tantum, breui ille concursorem suum superabit. 47 Iudicia stellarum uel generalia, uel ex maxime euidenti bus, &in rebus magnis proferes. 48 ¶In coniunctione superiorum in aqueis signis, bella magna exoriuntur propter Scorpium, quae tamen in pacem non internitionem plerunque rediguntur, propter Cancrum &Pisces. 49 ¶In oppositione duorum superiorum, fiunt strages, uincetque superior ex illis. 50 ¶In coniunctione Saturni &Iouis, cum capite simul, aut domi no loci Venere; uel cum capite existente, uel ipsis aspiciente, legislatores fiunt. Fiunt etiam cum in nona coniunctio acciderit, sed hoc scire est impossibile. Si autem Saturnus in ea superior erit, mendacem &improbum dices: si Iupiter, contrarium. ¶Qui ea profert, quae nunquam experientia liceat comprobare, falsus est &ambitiosus.