Latin
DEGMMENVIM
Girolamo Cardano, Libelli quinque 269
Unproofread scanNot analysed yet
7 Luna cum in Ariete fuerit, bonum ingenium, sed mutabile praestat. Claudicationes, oculorum obliquitates, &crurium, ac reliquae calamitates, à Luna damnata efficiuntur, quod conuulsionem moueat. ¶Veri motus, actiones perficiunt, medij autem sunt, ut iliorum exempla. 10 Cum Sol superiorum aliquem respexerit, eandem consi dera habitudinem illius aspectus in dimidio reuolutionis, &quar ta parte, ut aliorum sit 15. aliorum 18. aliorum 20. uel 40. uel reliquorum. ¶Vehementes etiam sunt reditus ad eadem loca, in tempore reuolutionis, cum Sol planetam aliquem aspexerit. 12 Cum Saturnus, Venus, &Mercurius miscentur, facient uirum pollutum omni libidinis genere. Sed si in dignitatibus So lis, erit splendidus praeter hoc. Si autem Saturni &Mercurij, eru ditus admodum. Si autem Veneris, erit magis circa foeminas, quàm pueros, &erit comis &uenustus, in omnibus tamen his uenereorum impotentia, quandoque laborabit. ¶Sed si Mars &Venus &Mercurius misceantur, tunc fla gitia eius erunt immensa, uim stupris adhibebit, &spintria erit, mastrubator, crudelis, deceptor, &fine ratione, potens in Vene re: foeminas tamen magis diliget pueris. 14 Curua signa sunt Aries, Taurus, Cancer, Scorpius, &Capricornus, conuersiua Cancer &Capricornus, aequinoctialia Aries Libraque, bicorporea eadem &communia, Gemini, Virgo, Sagittarius, Pisces. Fixa, Taurus, Leo, Scorpius, Aquarius, reliqua autem sunt mobilia. Humana, Gemini, Virgo, Lihra, Aquarius, &prima pars Sagittarij. Aquea, Cancer, &Piscet, 17 Luna bene fert Venerem: Sol etiam Iouem. 18 ¶Quaecunque uehementia sunt circa animam, etiam pro parte in filios transeunt, quae autem leuia sunt, talia autem plurima corrigit educatio, ualidissima uero etiam irritat, mediocria tamen lenit. 19 ¶Quando Iupiter cum Marte, aut Saturnus cum Venere, aut Sol cum Luna, aut infortuna aliqua, aut regia mala cum