Latin
270
Girolamo Cardano, Libelli quinque 270
Unproofread scanNot analysed yet
aliquo luminarium in eadem parte peregrini fuerint, ingens aliquod malum nato expecta. 20 ¶Cum res ipsae consequentes sint, male dijudicat astronomus, tanquam de omnino separatis. ¶Egregij mores, &facilitas in tractatione, per se hominem euehunt. 22 ¶Ad regnum adipiscendum ex tribus duo semper sunt ne cessaria, coniunctio familiae cùm successione, bonum aliquod ingens in genitura, &eius conuenientia cum regno. ¶Facile igitur est intelligere, cur facilius &frequentius amittatur successione quàm proprijs uiribus partum. ¶Magis propria significatio domini trigoni est super annos infantiae, domus autem super corpus, exaltationis super fortunam &potentiam, termini super animi mores. ¶Cum in aetate perfecta reuolutio habuerit Venerem in sextili Mercurij, qui illi in genitura in eodem loco iunctus esset, natus imaginationibus uenereis mirum in modum uexabitur, quòd si coniungatur ubi prius erat in sextili, eo anno dilecto scorto potietur. 26 Orientales planetae matutinalesune, masculini magis, ac detecti, in operibus suis occidentales, secreti, molles, &effoeminati. ¶Saturnus in uenereis auget foeditatem, horrorem, turpitudinem, inuerecundiam &infamiam. Iupiter pulchritudinem, decorem, munditiem, &uoluptatem, aissae infamia. Mercurius detegit, uitiaque mult iplicia efficit, ac saepe ad actus ipsos reuocat. 28 TIn exercitio seu arte nati, planetam qui primo radios So lis ed by Goc VB. Anno Christi 54. die 24. Octobris, ho. incerta, sed nos coniecturam secuti. Cot coeli, 27 –. Domitiani Caesaris. Sn &Latitudines. 21 Mer. 1. 56. 4 Sept. o. 40.