Latin
SEGMENTVM VI
Girolamo Cardano, Libelli quinque 272.9
Unproofread scanNot analysed yet
14 Cum autem in anguli apice, sine planetarum constitutione, luminare temporis fuerit, erit natus aut inter primos apud regem, absque administratione, aut cum administratione proximus primis. 55 ¶Quartus rei status est, cum luminare temporis, non in apice fuerit anguli, planetae tamen illud ut oportet circumdederint, aut si in apice anguli, luminare non temporis, sine planetarum, aut etiam cum planetarum testimonio fuerit. 56 ¶Quòd si nec luminaria in angulis, nec ipsa à planetis cir cumdentur, erit status eius similis parentibus.