Latin
273.1 to 273.4
Girolamo Cardano, Libelli quinque 273.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
¶At si ab angulis cadant luminaria, &planetae, erit miser &deiectus. et forsan in uillis &oppidis uersabitur. 58 ¶Quòd si praeter haec in cadentibus existentibus luminaribus aut in foemininis signis, aut in his in quibus tristantur signis, absque fortunarum aspectu, erit natus in extremo infoelicitatis, ac miseriae positus. 59 Liberant autem ab infortunio, aspectus fortunarum, &amicus infortunarum, uerum ad tempus plerunque, &itinera, &exilium, &mora in aliena patria, aut in uilla &oppidis, exhauriunt enim mala stellarum decreta. 60 Et dispositor loci luminaris ostendit causam potentiae &honoris. 61 ISi Sol fuerit in parte orientali à prima ad decimam, Lu na autem in occidentali, in uiri genitura, iuuenis seni uxori copulabitur. 62 ¶Est autem Luna orientalis, uel à prima ad decimam, uel à coniunctione ad oppositionem, locus autem à septima ad quar tam orientali similis est. 63 Luna si Saturno complicatur, erit uxor laboriosa &tristis, aut feralis, uilis, turpis, &malae uoluntatis. Si Ioui, modesta, &prudens, aut nimium lasciua. Si Marti, audax, procax, indomi ta, uel adultera, ac pessima. Si Veneri, formosa, &iocosa, aut impudens, &adultera, mitis tamen. Si Mercurio, prudens, &recte domum gubernans, aut mendax &deceptrix. Si Soli, modesta, casta, continens. talis autem constitutio, ut diximus, uix unquam euenit. Si tamen Sol male sit affectus, erit ambitiosa, &superba, ac intractabilis. 64 ¶Commutatio Solis &Lunae, in natiuitate uiri ac mulie ris, ut significatorum, parit amicitiam, posterior autem concordiam. 65 ¶Commutari dicuntur planetae, uel eum alter in alterius genitura, locum commutati mutuo occupauerit, uel si aspectu beneuolo VI. beneuolo id fiat, uel si Luna, in uiri genitura, sit in loco Solis mu lieris, in coniugiorum commutatione, uel cum duo planetae locum eundem possident, uel cum significatores proprij, in propria genitura, in loco proprio alterius, proprij significatoris, in aliena genitura fuerint, uel cum planetae easdem recipiunt uicissitudines, aut cum Sol in mulieris genitura, oppositum locum Lunae in uiri genitura, aut quadratum, secundum eandem partem possidet.