Latin
274.1 to 274.4
Girolamo Cardano, Libelli quinque 274.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Idem de Satur no dicemus. 76 ¶Quod si in his locis Mars fuerit cum arcturo, &Luna cum Hercule, natus suffocabitur, &hoc quamdiu Hercules fuerit in Cancro, cum autem fuerit in Leone, à feris, uel praecipitio id fiet. Similia de Saturno. 77 Cum conditiones geniturarum multae non admittant ui tam, quaecunque tales in reuolutione accidunt, uitam eo anno adimunt. 78 Cum infortuna, in primo, uel septimo, uel quarto loco, uel undecimo, uel nono, uel duodecimo, fuerit cum oculo Tauri, &Luna cum corde Scorpij, natus iaculo uel ruina morietur. 29 J Cum autem in praedictis locis, commutata uice, Saturnus cum corde Scorpij, Luna cum oculo fuerit Tauri, natus suspendetur, aut ictu teli occidet, idem de Marte dicendum erit. 80 ¶Quaecunque Luna significat, circa corporis detrimenta, idem &dominus ascendentis. Quamobrem in his, qui Taurum aut Cancrum habent ascendens, fit duplicatum infortunium. 81 ¶Quae autem eueniunt, sic collatis syderibus, eadem fient, si Luna cum infortuna in eadem parte, in eisdem locis cum eadem stella, aut earum altera iuncta fuerit. 82 ¶Quibuscunque infortuna cum capite Gorgonis, Luna autem cum splendida Aquarij, huic mors uiolenta mandato principis eueniet, colloque laeso uel abrupto morietur. 83 Quod si infortuna sic posita, Luna fuerit cum hydrae lucida, in aquis uel ueneno aliquo peribit. oportet autem in his om nibus VI. nibus infortunam in loco sublimi esse. 84 ¶Quod si infortuna cum hydrae lucida, Luna autem cum splendida Aquarij, mergetur aquis. 85 At si infortuna cum splendida Aquarij, Luna cum capite Gorgonis, strangulabitur. ¶Quod si infortuna sic posita, Luna cum splendida hydrae fuerit, uenenum hauriet. ¶At si infortuna cum hydrae lucida, Luna autem cum Gor gonis capite, &Sol cum splendida Aquarij, etiam si rex fuerit, solenni die capite plectetur, &si non extiterit rex, corpus eius etiam lacerabitur. ¶Si Sol &Mars, cum uulture cadente, in sublimi fuerint, Luna autem cum canicula ardente, natus morietur morsu canis rabidi. 89 ¶Quod si contrario modo disponantur planetae, uenenum hauriet, aut mandato magistratus necabitur.