Latin
273.5 to 273.7
Girolamo Cardano, Libelli quinque 273.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
66 T Causae separationis uiri &uxoris, sunt diuersae, secundum leges, &in his ingreditur luminarium discordia, cum malis aspe ctibus infortunarum, praecipue mutuis. 67 J Causae non ducendi uxorem, &coelibatus, in uiris, est Lunae combustio, cum Saturno, item magnum Lunae à Saturno impedimentum, ac rursus, concordia geniturae, cum sacerdotum &heremitarum principijs coelestibus. Sic &in foemina, si plane ta sit cum Sole combustus, aut Sol a Saturno uehementer opprimatur, aut genitura cum principijs monasticorum conuenerit. Atque haec in his qui suo iure utuntur. 68 J Concubinae autem, &pellices, &secreta matrimonia, &pueri nubiles, à Saturno, Marte, ac Venere decernuntur, absque luminarium testimonio. 69 I Si diuortij significatoribus Venus praefuerit, erit ob adulteria, &ueneficia. Si Mercurius, erit publicum. Si Mars, ualde infame, uiolentum, &periculosum. 70 T Si Saturnus, aut Mars, cum Venere conueniant, aut inter se, in signis communibus illis, ut Libra, &Capricornus, natus consanguineam pro uxore habebit. Quòd si in ascendente fuerint significatores, erit nouerca uel soror. ¶Si Sol, ac Saturnus, &Venus, in communibus illorum signis fuerint, in septimo loco, natus commiscebitur nurui, aut filiae fratris, uel sororis. 72 T Cum Venus Marte potentior extiterit, natus sectabitur nobiles. ZZ 7ῇ Pla ¶Planetae orientales, ad pueros magis inclinant, cum in masculinis signis fuerint. 74 ¶Iupiter, Sol, &Mercurius, sunt castitatis &pudoris authores. Venus &Mars, impudentiae &libidinis. Luna &Saturnus, uario modo se habent. 75 ¶Quando Mars fuerit cum Hercule, &Luna cum arctu ro, fueritque Mars in septimo, nono, decimo, uel undecimo loco, uel in ascendente, natus occidetur ab hominibus.