Latin
SEGMENTVM
Girolamo Cardano, Libelli quinque 284
Unproofread scanNot analysed yet
¶Plures planetae sicci creari potuerunt, non solum, quia plures humidi etiam sint: Sed quoniam siccitas ipsa, frigore tardius inducitur: &temperatus humor, etiam naturalis necessarius est. calor autem ut maior, sic etiam ualidius uiuens reddit. 50 Frigus, per accidens humorem auget. ¶Eclipses Solis, multum refrigerant, ideo generales orbi esse non debuerunt, Lunae parum refrigerant &per se semper exsiccant. Cum multiplicantur eclipses magnae, ut ab anno 1539. ad annum 1545. necessario sterilitas succedit sequentibus annis, refrigeratur enim terra &exsiccatur. 53 ¶Quod si cum hoc imbres copiosi, aut inundationes successerint, quae aucto frigore nimium euenire persaepe solent, tunc fames dira succedit. 54 TSaturnus, &Venus, adiuuant Lunam, ad inundationes, Iupiter autem, &Mars, Solem, ad uehementes siccitates. Sed Mercurius utrumque auget. 55 Aliorum narrasse obseruationes, maiorem habet fidem, in ostendendo non uoluntariam esse rationem eorum quae scribuntur. 56 ¶Robur maximum Solis facit grandines, minimum pruinas &niues: mediocre pluuias. iuuant autem extrema utraque uenti ualidi, hoc autem in libro de supernis est declaratum. Diat 1530. die 4 Nouembris, Cor coeli. 29.